previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. [2] Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam. [3] Inflabat inpios animos regio, [p. 139] cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, aequabat. [4] Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis potiri contigisset. [5] Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinates regem conprehendere mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum: [6] si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi: [7] Graecorum quoque fides timebatur. [8] Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam. [9] Interim, qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint. [10] Haec agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem. [11] Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare, ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. [12] Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes. Dareus signo ad eundum [p. 140] dato currum pristino more conscendit. [13] Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari, lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est. [14] Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. [15] Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: